- HISTRIA quae et ISTRIA
- HISTRIA, quae et ISTRIApars fuit Galliae Transpad. in Italia. Nunc sub Venetis, exceptis locis quibusdam sub Imp. ut Austriae Archiduce. Longa 60. circiter mill. lata 40. ab ortu in Occasum. Gallis l'Istrie, Italis Istria, Germanis Hysterreych, Pars est Italiae extrema, Illyrico ad Ortum confinis, Arsia fluv. divisa, in mate, velut penins. inter Carnos ad Occas. et Liburniam ad Ort. excurrens. Pop. Istri Plin. l. 3. c. 5. Histri Luc. Bell. Ciul. l. 4. v. 529.Detegit orta dies stantes in rupibus Istros,Vide etiam Istria. Addo saltem, quod de Histriae vel Histricae Civ. excidio, videri possit Capitolin. in Maximino et Balbino.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.